Found 98 Results for: desertum

  • Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam: et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus. (Liber Ieremiae 51, 36)

  • Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quæ in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis: (Prophetia Ezechielis 5, 14)

  • didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere: et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius. (Prophetia Ezechielis 19, 7)

  • Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti. (Prophetia Ezechielis 19, 13)

  • Ejeci ergo eos de terra Ægypti, et eduxi eos in desertum. (Prophetia Ezechielis 20, 10)

  • Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem. (Prophetia Ezechielis 20, 35)

  • Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 29, 5)

  • Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem: et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum. (Prophetia Ezechielis 29, 9)

  • Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat: (Prophetia Ezechielis 33, 28)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)

  • Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem. (Prophetia Ezechielis 35, 7)

  • Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. (Prophetia Danielis 9, 17)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina