Found 163 Results for: Peccatum idolorum
Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. (Liber Proverbiorum 14, 9)
Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum. (Liber Proverbiorum 14, 34)
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum. (Liber Proverbiorum 21, 4)
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. (Liber Proverbiorum 24, 9)
Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. (Liber Proverbiorum 28, 24)
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitæ est: (Liber Sapientiae 14, 12)
Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis. (Liber Sapientiae 14, 27)
Timor Domini expellit peccatum: (Liber Ecclesiasticus 1, 27)
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. (Liber Ecclesiasticus 4, 25)
De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. (Liber Ecclesiasticus 13, 30)
audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. (Liber Ecclesiasticus 19, 9)