Found 498 Results for: Pan
Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. (Liber Genesis 37, 25)
nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. (Liber Genesis 39, 6)
cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat. (Liber Genesis 41, 54)
Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43, 25)
Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes. (Liber Genesis 43, 31)
tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. (Liber Genesis 45, 23)
In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan. (Liber Genesis 47, 13)
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia? (Liber Genesis 47, 15)
Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. (Liber Genesis 49, 20)
At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem. (Liber Exodus 2, 20)
Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. (Liber Exodus 12, 8)
Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. (Liber Exodus 12, 39)