Found 1481 Results for: Mea
alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. (Liber Genesis 20, 12)
At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. (Liber Genesis 21, 30)
sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac. (Liber Genesis 24, 4)
sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo. (Liber Genesis 24, 38)
Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei. (Liber Genesis 24, 40)
Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. (Liber Genesis 24, 41)
Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, (Liber Genesis 24, 42)
Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum. (Liber Genesis 24, 56)
eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. (Liber Genesis 26, 5)
Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. (Liber Genesis 26, 7)
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar. (Liber Genesis 27, 4)
Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. (Liber Genesis 27, 13)