Found 58 Results for: Magister
Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 19)
Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 11)
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 38)
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 23)
Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 16)
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 16)
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)
Magister, quod est mandatum magnum in lege? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 36)
Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 10)
At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)