Found 219 Results for: Latin Verse Bible Study: De lege legis
At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, (Epistula ad Galatas 4, 4)
ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. (Epistula ad Galatas 4, 5)
Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? (Epistula ad Galatas 4, 21)
Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. (Epistula ad Galatas 5, 3)
Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. (Epistula ad Galatas 5, 4)
Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. (Epistula ad Galatas 5, 18)
secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. (Epistula ad Philippenses 3, 6)
et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide, (Epistula ad Philippenses 3, 9)
volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. (Epistula I ad Timotheum 1, 7)
Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ. (Epistula ad Titum 3, 9)
Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. (Epistula ad Hebraeos 7, 12)
Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, (Epistula ad Hebraeos 9, 19)