Found 55 Results for: Elias
Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 36)
et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam. (Evangelium secundum Lucam 4, 26)
a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. (Evangelium secundum Lucam 9, 8)
Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, (Evangelium secundum Lucam 9, 30)
Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. (Evangelium secundum Ioannem 1, 21)
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? (Evangelium secundum Ioannem 1, 25)
Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. (Epistula Iacobi 5, 17)