Found 50 Results for: verum
Respondit Iesus et dixit eis: “Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. (Evangelium secundum Ioannem 8, 14)
Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui me misit, Pater. (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)
Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum. (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)
Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)
Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius. (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)
Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre. (Actus Apostolorum 12, 9)
Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? (Epistula ad Galatas 4, 16)
Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. (Epistula ad Philippenses 2, 27)
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)
Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet. (Epistula I Ioannis 2, 8)