Found 142 Results for: veritas particeps sapientiae consilia
Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)
Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. (Liber Proverbiorum 11, 14)
Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulentia. (Liber Proverbiorum 12, 5)
Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia. (Liber Proverbiorum 12, 15)
Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)
Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona. (Liber Proverbiorum 14, 22)
Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas. (Liber Proverbiorum 15, 33)
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. (Liber Proverbiorum 18, 4)
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. (Liber Proverbiorum 20, 28)
Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)
Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti mihi respondere sermonem. (Liber Proverbiorum 27, 11)
Qui abripit aliquid a patre suo et a matre et dicit: “Hoc non est peccatum”, particeps homicidae est. (Liber Proverbiorum 28, 24)