Found 36 Results for: speculator aggeris miles arcus
Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia?”. Dixitque ei Iehu: “Quid tibi et paci? Transi et sequere me”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “Venit nuntius ad eos et non revertitur”. (Liber II Regum 9, 18)
Nuntiavit autem speculator dicens: “Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur”. (Liber II Regum 9, 20)
Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae. (Liber Nehemiae 4, 10)
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. (Liber Iob 29, 20)
Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum. (Liber Psalmorum 21, 13)
Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur. (Liber Psalmorum 37, 15)
Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus. (Liber Psalmorum 60, 6)
Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. (Liber Psalmorum 76, 4)
Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus. (Liber Psalmorum 78, 57)
Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis; (Liber Ecclesiasticus 50, 8)
Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius quasi impetus tempestatis. (Liber Isaiae 5, 28)
sed arcus pueros prosternent et fructui uteri non miserebuntur. (Liber Isaiae 13, 18)