Found 8 Results for: revelatione
Non delectatur stultus prudentia sed in revelatione cordis sui. (Liber Proverbiorum 18, 2)
si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus. (Liber Ecclesiasticus 22, 27)
et ab iteratione sermonis auditus et a revelatione sermonis absconditi. Et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, ne accipias personam, ut delinquas: (Liber Ecclesiasticus 42, 1)
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina? (Epistula I ad Corinthios 14, 6)
et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 7)
ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 7)
Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 13)
sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes. (Epistula I Petri 4, 13)