Found 9 Results for: plantabis metere
Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae. (Liber Exodus 15, 17)
Sex diebus operaberis, die septimo cessabis etiam arare et metere. (Liber Exodus 34, 21)
Non plantabis tibi palum, omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui, quod feceris tibi. (Liber Deuteronomii 16, 21)
Uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Domum aedificabis et non habitabis in ea. Plantabis vineam et non vindemiabis eam. (Liber Deuteronomii 28, 30)
Vineas plantabis et coles et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam, quoniam vastabitur vermibus. (Liber Deuteronomii 28, 39)
Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethlehem, quando hordea metere incipiebant. (Liber Ruth 1, 22)
quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et germen alienum seminabis. (Liber Isaiae 17, 10)
Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae; plantabunt plantantes et vindemiabunt. (Liber Ieremiae 31, 5)
Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 38)