Found 295 Results for: Templum Salomon
Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum; et disposuit eos per civitates quadrigarum et cum rege in Ierusalem. (Liber I Regum 10, 26)
Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas et Sidonias et Hetthaeas, (Liber I Regum 11, 1)
de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: “Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum”. His itaque copulatus est Salomon amore; (Liber I Regum 11, 2)
sed colebat Salomon Astharthen, deam Sidoniorum, et Melchom idolum Ammonitarum. (Liber I Regum 11, 5)
Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater eius. (Liber I Regum 11, 6)
Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte, qui est contra Ierusalem, et Melchom idolo filiorum Ammon; (Liber I Regum 11, 7)
Et haec causa rebellionis adversus eum: Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui. (Liber I Regum 11, 27)
Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque Salomon adulescentem industrium constituerat eum praefectum super labores universae domus Ioseph. (Liber I Regum 11, 28)
Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. (Liber I Regum 11, 40)
dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt. (Liber I Regum 11, 42)
Dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui; regnavitque Roboam filius eius pro eo. (Liber I Regum 11, 43)
et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit, scuta quoque aurea omnia, quae fecerat Salomon. (Liber I Regum 14, 26)