Found 214 Results for: Peccatum paenitentiam
An parum vobis est peccatum Phegor, et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet, et facta est plaga in coetu Domini? (Liber Iosue 22, 17)
Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio Domini. (Liber I Samuelis 2, 17)
Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam. (Liber I Samuelis 12, 23)
Dixitque Saul: “Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. (Liber I Samuelis 14, 38)
Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex”. (Liber I Samuelis 15, 23)
sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum”. (Liber I Samuelis 15, 25)
Porro Gloria Israel non mentitur et paenitudine non flectitur; neque enim homo est, ut agat paenitentiam”. (Liber I Samuelis 15, 29)
Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: “Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam?”. (Liber I Samuelis 20, 1)
Et dixit David ad Nathan: “Peccavi Domino”. Dixitque Nathan ad David: “Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. (Liber II Samuelis 12, 13)
Agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis”. (Liber II Samuelis 19, 21)
Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis suis, quia peccaturus est tibi, et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac, (Liber I Regum 8, 33)
exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israel et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum. (Liber I Regum 8, 34)