Found 133 Results for: Arca foederis
et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca foederis Dei, (Liber Iudicum 20, 27)
Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)
Et reversus est populus ad castra, dixeruntque maiores natu de Israel: “Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum”. (Liber I Samuelis 4, 3)
Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 4)
Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra. (Liber I Samuelis 4, 5)
Et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque: “Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum?”. Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. (Liber I Samuelis 4, 6)
Et arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 11)
Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas. (Liber I Samuelis 4, 13)
Respondens autem, qui nuntiabat: “Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est”. (Liber I Samuelis 4, 17)
Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et, audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti. (Liber I Samuelis 4, 19)
Et vocavit puerum Ichabod dicens: “Translata est gloria de Israel!”, quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo. (Liber I Samuelis 4, 21)
Et ait: “Translata est gloria ab Israel, eo quod capta est arca Dei!”. (Liber I Samuelis 4, 22)