1. pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetæ ejus discindantur

2. convertere Israël ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua

3. tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum

4. Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia ejus qui in te est misereberis pupilli

5. sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo

6. ero quasi ros Israël germinabit quasi lilium et erumpet radix ejus ut Libani

7. ibunt rami ejus et erit quasi oliva gloria ejus et odor ejus ut Libani

8. convertentur sedentes in umbra ejus vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale ejus sicut vinum Libani

9. Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est

10. quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet hæc quia rectæ viæ Domini et justi ambulabunt in eis prævaricatores vero corruent in eis





“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina