1. Respondens autem Baldad Suhites dixit:

2. “Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis.

3. Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius?

4. Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?

5. Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;

6. quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis”.





“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina