Gefunden 55 Ergebnisse für: gratias ago
et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes (Evangelium secundum Matthaeum 26, 27)
et præcepit turbæ discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbæ (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes (Evangelium secundum Marcum 14, 23)
et cecidit in faciem ante pedes ejus gratias agens et hic erat Samaritanus (Evangelium secundum Lucam 17, 16)
Pharisæus stans hæc apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus (Evangelium secundum Lucam 18, 11)
et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos (Evangelium secundum Lucam 22, 17)
et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem (Evangelium secundum Lucam 22, 19)
accepit ergo panes Jesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant (Evangelium secundum Ioannem 6, 11)
aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)
tulerunt ergo lapidem Jesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
et cum hæc dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset cœpit manducare (Actus Apostolorum 27, 35)
et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam (Actus Apostolorum 28, 15)