Gefunden 90 Ergebnisse für: doctrinam veritas sapientiae
quoniam confirmata est super nos misericordia ejus et veritas Domini manet in sæculum (Liber Psalmorum 116, 2)
omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me (Liber Psalmorum 118, 86)
in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet (Liber Psalmorum 118, 90)
justitia tua justitia in æternum et lex tua veritas (Liber Psalmorum 118, 142)
prope es tu Domine et omnes viæ tuæ veritas (Liber Psalmorum 118, 151)
principium verborum tuorum veritas et in æternum omnia judicia justitiæ tuæ (Liber Psalmorum 118, 160)
et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et judicium transgressi sunt enim constitutum et jusiurandum quod juraverunt (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
timor Domini principium scientiæ sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt (Liber Proverbiorum 1, 7)
misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui (Liber Proverbiorum 3, 3)
accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite (Liber Proverbiorum 8, 10)
errant qui operantur malum misericordia et veritas præparant bona (Liber Proverbiorum 14, 22)
cor sapientis quærit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia (Liber Proverbiorum 15, 14)