Gefunden 41 Ergebnisse für: Caiphas Pilatus/page/4/page/4
tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia (Evangelium secundum Matthaeum 27, 13)
congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Jesum qui dicitur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine justi hujus vos videritis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu tunc Pilatus jussit reddi corpus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)
ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 65)
et interrogavit eum Pilatus tu es rex Judæorum at ille respondens ait illi tu dicis (Evangelium secundum Marcum 15, 2)
Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
Jesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Judæorum (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Judæorum (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum (Evangelium secundum Marcum 15, 14)