Gefunden 20 Ergebnisse für: vento
Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Matthaeum 11, 7)
Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Marcum 4, 39)
Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Lucam 7, 24)
Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)
Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem: (Actus Apostolorum 27, 7)
ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. (Epistula ad Ephesios 4, 14)
Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: (Epistula Iacobi 1, 6)
et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur: (Apocalypsis Ioannis 6, 13)