Gefunden 223 Ergebnisse für: tempus purificationis
Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum. (Liber I Maccabaeorum 15, 34)
Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. (Liber II Maccabaeorum 1, 22)
In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit. (Liber II Maccabaeorum 4, 17)
Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. (Liber II Maccabaeorum 4, 23)
Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. (Liber II Maccabaeorum 4, 32)
et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram. (Liber II Maccabaeorum 6, 25)
Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, (Liber II Maccabaeorum 14, 1)
Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur, (Liber II Maccabaeorum 14, 5)
Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. (Liber Ecclesiastes 3, 1)
Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. (Liber Ecclesiastes 3, 2)
Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus ædificandi. (Liber Ecclesiastes 3, 3)
Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi. (Liber Ecclesiastes 3, 4)