Gefunden 111 Ergebnisse für: signum
Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. (Liber Psalmorum 85, 17)
Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei. (Liber II Maccabaeorum 15, 35)
aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ; (Liber Sapientiae 5, 11)
sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. (Liber Sapientiae 5, 13)
Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. (Liber Sapientiae 16, 6)
Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. (Liber Ecclesiasticus 32, 8)
Super mulierem nequam bonum est signum. (Liber Ecclesiasticus 42, 6)
Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 19)
Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi. (Liber Ecclesiasticus 43, 6)
A luna signum diei festi: luminare quod minuitur in consummatione. (Liber Ecclesiasticus 43, 7)
Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu: (Liber Ecclesiasticus 49, 13)
Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet. (Liber Isaiae 5, 26)