Gefunden 235 Ergebnisse für: nocte somnia hereditatem
Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 27)
Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 13, 22)
Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. (Liber II Maccabaeorum 12, 9)
Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, (Liber II Maccabaeorum 13, 10)
Et dato signo suis Dei victoriæ, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant: (Liber II Maccabaeorum 13, 15)
Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. (Liber Proverbiorum 27, 14)
Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. (Liber Proverbiorum 31, 15)
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus. (Liber Proverbiorum 31, 18)
Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. (Liber Ecclesiastes 5, 2)
Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time. (Liber Ecclesiastes 5, 6)
Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. (Liber Ecclesiasticus 34, 1)
Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est: (Liber Ecclesiasticus 34, 5)