Gefunden 335 Ergebnisse für: iustitiam Dei remissionem Nam veniam. Gratia Dei divina sapientia
Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. (Liber Proverbiorum 3, 20)
et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. (Liber Proverbiorum 3, 22)
Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? (Liber Proverbiorum 8, 1)
melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. (Liber Proverbiorum 8, 11)
Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. (Liber Proverbiorum 8, 12)
Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem. (Liber Proverbiorum 9, 1)
Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere. (Liber Proverbiorum 9, 9)
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde. (Liber Proverbiorum 10, 13)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)
Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)
Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. (Liber Proverbiorum 14, 8)