Gefunden 91 Ergebnisse für: inquit
Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. (Liber Genesis 45, 4)
Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput. (Liber Genesis 47, 31)
Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. (Liber Genesis 48, 9)
Cui soror pueri : Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebræam, quæ nutrire possit infantulum ? (Liber Exodus 2, 7)
At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem. (Liber Exodus 2, 20)
At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. (Liber Exodus 3, 5)
Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. (Liber Exodus 4, 5)
Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. (Liber Exodus 4, 8)
At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. (Liber Exodus 4, 13)
Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit, verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 10)
At ille : Non bonam, inquit, rem facis. (Liber Exodus 18, 17)
Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. (Liber Exodus 33, 21)