Gefunden 54 Ergebnisse für: fiducia resistere
Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. (Epistula II ad Corinthios 7, 4)
Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. (Epistula ad Ephesios 6, 13)
et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: (Epistula ad Ephesios 6, 19)
secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. (Epistula ad Philippenses 1, 20)
Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. (Epistula ad Hebraeos 4, 16)
Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. (Epistula I Ioannis 5, 14)