Gefunden 106 Ergebnisse für: disciplinam doctrina
et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)
Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. (Evangelium secundum Marcum 11, 18)
Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, (Evangelium secundum Marcum 12, 38)
Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. (Evangelium secundum Lucam 4, 32)
Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 7, 16)
Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. (Evangelium secundum Ioannem 7, 17)
Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 19)
Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. (Actus Apostolorum 2, 42)
dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. (Actus Apostolorum 5, 28)
Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. (Actus Apostolorum 13, 12)
Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina? (Actus Apostolorum 17, 19)
sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, (Epistula ad Romanos 12, 7)