Gefunden 13 Ergebnisse für: certamen
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen. (Liber Iudicum 20, 23)
Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis: Quare venistis parati ad prælium? numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul? eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen. (Liber I Samuelis 17, 8)
Et aiebat Philisthæus: Ego exprobravi agminibus Israël hodie: date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen. (Liber I Samuelis 17, 10)
Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen. (Liber II Samuelis 2, 28)
Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros: qui statim fugerunt a facie ejus. (Liber II Samuelis 10, 13)
Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi. (Liber II Paralipomenon 13, 3)
Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum: et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. (Liber Sapientiae 10, 12)
Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 13)
idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me. (Epistula ad Philippenses 1, 30)
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. (Epistula I ad Timotheum 6, 12)
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. (Epistula II ad Timotheum 4, 7)
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: (Epistula ad Hebraeos 10, 32)