Gefunden 88 Ergebnisse für: bonos fructus

  • Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea. (Canticum Canticorum 7, 12)

  • Sponsa. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. (Canticum Canticorum 8, 12)

  • Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. (Liber Sapientiae 3, 15)

  • Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. (Liber Sapientiae 4, 5)

  • quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores: et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. (Liber Sapientiae 10, 7)

  • Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ; (Liber Sapientiae 16, 22)

  • ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)

  • Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas ; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. (Liber Sapientiae 19, 13)

  • et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. (Liber Ecclesiasticus 6, 3)

  • Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 19)

  • Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 3)

  • Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. (Liber Ecclesiasticus 24, 23)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina