Gefunden 127 Ergebnisse für: album regum victus by Joshua et Joshua XII
filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. (Liber Psalmorum 44, 10)
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. (Liber Psalmorum 104, 30)
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. (Liber Psalmorum 118, 46)
et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederunt cornu peccatori. (Liber I Maccabaeorum 2, 48)
Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem. (Liber I Maccabaeorum 10, 89)
Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem. (Liber I Maccabaeorum 13, 36)
Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis. (Liber II Maccabaeorum 2, 13)
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. (Liber II Maccabaeorum 13, 4)
Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur. (Liber Proverbiorum 16, 13)
Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. (Liber Proverbiorum 25, 2)
Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. (Liber Proverbiorum 25, 3)
coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum ; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ; (Liber Ecclesiastes 2, 8)