Gefunden 136 Ergebnisse für: Vita aeterna
et stans supra quamdam petram præruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est. (Liber II Maccabaeorum 14, 46)
et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. (Liber Proverbiorum 3, 22)
Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua. (Liber Proverbiorum 4, 13)
vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas. (Liber Proverbiorum 4, 22)
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. (Liber Proverbiorum 4, 23)
In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem. (Liber Proverbiorum 12, 28)
Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia. (Liber Proverbiorum 14, 30)
In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. (Liber Proverbiorum 16, 15)
Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. (Liber Proverbiorum 18, 21)
Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. (Liber Proverbiorum 22, 4)
Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. (Liber Proverbiorum 28, 2)
Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua ; (Liber Ecclesiastes 3, 12)