Gefunden 26 Ergebnisse für: Salvator

  • Vivit Dominus salvator Israël, quia si per Jonathan filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. (Liber I Samuelis 14, 39)

  • Et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. (Liber II Samuelis 22, 2)

  • Deus fortis meus: sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum ; salvator meus: de iniquitate liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 3)

  • Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et exsultemus in carminibus tuis. (Liber I Paralipomenon 16, 35)

  • Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. (Liber Iob 13, 16)

  • Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. (Liber Psalmorum 24, 5)

  • quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. (Liber Psalmorum 61, 7)

  • Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)

  • Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. (Liber Isaiae 12, 2)

  • In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale. (Liber Isaiae 26, 1)

  • Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam, et Saba, pro te. (Liber Isaiae 43, 3)

  • Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. (Liber Isaiae 43, 11)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina