Gefunden 46 Ergebnisse für: Evangelium
Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 23)
Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 35)
Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 14)
Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 13)
Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, (Evangelium secundum Marcum 1, 14)
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. (Evangelium secundum Marcum 8, 35)
Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, (Evangelium secundum Marcum 10, 29)
Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. (Evangelium secundum Marcum 13, 10)
Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. (Evangelium secundum Marcum 14, 9)
Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)
Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, (Epistula ad Romanos 1, 1)