Gefunden 133 Ergebnisse für: vinum
erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; (Evangelium secundum Lucam 5, 37)
sed vinum novum in utres novos mittendum est. (Evangelium secundum Lucam 5, 38)
Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”; (Evangelium secundum Lucam 7, 33)
venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)
et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. (Evangelium secundum Lucam 10, 34)
Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “Vinum non habent”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 3)
Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus (Evangelium secundum Ioannem 2, 9)
et dicit ei: “Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum; (Evangelium secundum Ioannem 4, 46)
Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit. (Epistula ad Romanos 14, 21)
Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem: “Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario; et oleum et vinum ne laeseris”. (Apocalypsis Ioannis 6, 6)