Gefunden 61 Ergebnisse für: timorem Dei intellectus
Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
In multitudine presbyterorum sta et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei velis audire, et proverbia intellectus non effugiant a te. (Liber Ecclesiasticus 6, 35)
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)
Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis; (Liber Ecclesiasticus 9, 18)
Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)
Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
et in medio ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum; (Liber Ecclesiasticus 15, 5)
Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium. (Liber Ecclesiasticus 17, 4)
Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 5)
Posuit timorem suum super corda illorum ostendens illis magnalia operum suorum (Liber Ecclesiasticus 17, 7)
et non intellegit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor. Et oculi hominum sunt timor illius, (Liber Ecclesiasticus 23, 27)
et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 31)