Gefunden 67 Ergebnisse für: porta
Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus eius”. (Liber Isaiae 14, 31)
Et electae valles tuae plenae sunt quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta. (Liber Isaiae 22, 7)
Relicta est in urbe solitudo, et in ruinam confracta est porta; (Liber Isaiae 24, 12)
qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta supplantabant et deiecerunt inanibus verbis iustum. (Liber Isaiae 29, 21)
“Sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic: Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. (Liber Ieremiae 7, 2)
Haec dixit Dominus ad me: “Vade et sta in porta Filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Iudae et egrediuntur, et in cunctis portis Ierusalem; (Liber Ieremiae 17, 19)
et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini. (Liber Ieremiae 20, 2)
Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Ieremiam in lacum; porro rex sedebat in porta Beniamin. (Liber Ieremiae 38, 7)
et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta Media: Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum, Nergelsereser princeps magorum et omnes reliqui principes regis Babylonis. (Liber Ieremiae 39, 3)
Ergo et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 52)
Propterea haec dicit Dominus Deus: “Quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas”. (Prophetia Ezechielis 23, 35)
“Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: “Euge, confracta est porta populorum! Conversa est ad me; quae erat plena, deserta est”, (Prophetia Ezechielis 26, 2)