Gefunden 119 Ergebnisse für: ignem
Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas. (Liber Proverbiorum 26, 21)
Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut violentam aquam aut luminaria caeli, rectores orbis terrarum, deos putaverunt. (Liber Sapientiae 13, 2)
negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)
Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans; (Liber Sapientiae 16, 22)
Ignem ardentem exstinguit aqua, sic eleemosyna expiat peccata. (Liber Ecclesiasticus 3, 33)
Non litiges cum homine linguato et non struas in ignem illius ligna. (Liber Ecclesiasticus 8, 4)
Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam. (Liber Ecclesiasticus 15, 17)
Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae. (Liber Ecclesiasticus 22, 30)
et homo fornicarius in corpore carnis suae non desinet, donec incendat ignem. (Liber Ecclesiasticus 23, 23)
Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 13)
Verbo Domini continuit caelum et deiecit de caelo ignem ter. (Liber Ecclesiasticus 48, 3)
Ecce vos omnes, qui accenditis ignem, accincti sagittis, ambulate in lumine ignis vestri et in sagittis, quas succendistis. De manu mea factum est hoc vobis; in doloribus recumbetis. (Liber Isaiae 50, 11)