Gefunden 91 Ergebnisse für: disciplinam doctrina
Et verterunt ad me terga et non facies, cum docerem eos diluculo consurgens et erudiens, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. (Liber Ieremiae 32, 33)
“Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vade et dic viris Iudae et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut oboediatis verbis meis?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 35, 13)
Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)
et ipse mutat tempora et aetates, transfert atque constituit reges, dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam: (Prophetia Danielis 2, 21)
Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. (Prophetia Sophoniae 3, 2)
Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas. (Prophetia Sophoniae 3, 7)
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)
Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 33)
Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. (Evangelium secundum Marcum 1, 22)
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei”. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua: (Evangelium secundum Marcum 4, 2)
Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. (Evangelium secundum Marcum 11, 18)