Gefunden 94 Ergebnisse für: audi
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae. (Liber Proverbiorum 4, 10)
Nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 5, 7)
Nunc ergo, fili mi, audi me et attende verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 7, 24)
Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. (Liber Proverbiorum 19, 20)
Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, (Liber Proverbiorum 22, 17)
Audi, fili mi, et esto sapiens et dirige in via animum tuum. (Liber Proverbiorum 23, 19)
Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas, cum senuerit mater tua. (Liber Proverbiorum 23, 22)
Audi, fili, et accipe sententiam meam et ne abicias consilium meum. (Liber Ecclesiasticus 6, 24)
Audi me, fili, et disce prudentiam sensus, (Liber Ecclesiasticus 16, 24)
Audi me, fili, et ne spernas me et in novissimo invenies verba mea. (Liber Ecclesiasticus 31, 26)
Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. (Liber Ecclesiasticus 32, 9)
Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)