Gefunden 42 Ergebnisse für: angeli
Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)
inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)
Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 49)
Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 10)
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 30)
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 31)
Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. (Evangelium secundum Marcum 1, 13)
Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. (Evangelium secundum Marcum 12, 25)
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis”. (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli. (Actus Apostolorum 6, 15)