Gefunden 50 Ergebnisse für: SPES
Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. (Liber Psalmorum 61, 4)
Mirabiliter in aequitate exaudies nos, Deus salutis nostrae, spes omnium finium terrae et maris longinqui. (Liber Psalmorum 65, 6)
Quoniam tu es exspectatio mea, Domine; Domine, spes mea a iuventute mea. (Liber Psalmorum 71, 5)
Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo, (Liber Psalmorum 146, 5)
Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit. (Liber Proverbiorum 10, 28)
Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et exspectatio divitiarum peribit. (Liber Proverbiorum 11, 7)
Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. (Liber Proverbiorum 13, 12)
In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)
Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. (Liber Proverbiorum 19, 18)
Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)
Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; (Liber Sapientiae 3, 4)
Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)