Gefunden 1100 Ergebnisse für: Peccatum David
Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “Natus est filius Noemi!”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. (Liber Ruth 4, 17)
Obed genuit Iesse, Iesse genuit David. (Liber Ruth 4, 22)
Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio Domini. (Liber I Samuelis 2, 17)
Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam. (Liber I Samuelis 12, 23)
Dixitque Saul: “Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. (Liber I Samuelis 14, 38)
Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex”. (Liber I Samuelis 15, 23)
sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum”. (Liber I Samuelis 15, 25)
Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. (Liber I Samuelis 16, 13)
Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”. (Liber I Samuelis 16, 19)
Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. (Liber I Samuelis 16, 20)
Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)
Misitque Saul ad Isai dicens: “Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis”. (Liber I Samuelis 16, 22)