Gefunden 58 Ergebnisse für: Mors
Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. (Epistula ad Romanos 5, 17)
scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur. (Epistula ad Romanos 6, 9)
Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors! (Epistula ad Romanos 6, 21)
Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)
Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; (Epistula ad Romanos 8, 6)
Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes (Epistula ad Romanos 8, 38)
sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt, (Epistula I ad Corinthios 3, 22)
Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: (Epistula I ad Corinthios 15, 21)
Novissima autem inimica destruetur mors; (Epistula I ad Corinthios 15, 26)
Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “Absorpta est mors in victoria. (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus?”. (Epistula I ad Corinthios 15, 55)