Gefunden 54 Ergebnisse für: Elias

  • Respondensque Elias dixit quinquagenario: “Si homo Dei sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos”. Descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta, qui erant cum eo. (Liber II Regum 1, 10)

  • Respondens Elias ait illis: “Si homo Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos”. Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius. (Liber II Regum 1, 12)

  • Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)

  • Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis; (Liber II Regum 2, 1)

  • dixitque Elias ad Eliseum: “Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel”. Cui ait Eliseus: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Cumque descendissent Bethel, (Liber II Regum 2, 2)

  • Dixit autem ei Elias: “Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in Iericho”. Et ille ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Cumque venissent Ierichum, (Liber II Regum 2, 4)

  • Dixit autem ei Elias: “Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem”. Qui ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Ierunt igitur ambo pariter, (Liber II Regum 2, 6)

  • Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. (Liber II Regum 2, 8)

  • Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: “Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te”. Dixitque Eliseus: “Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me”. (Liber II Regum 2, 9)

  • Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum. (Liber II Regum 2, 11)

  • Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum. (Liber I Maccabaeorum 2, 58)

  • Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. (Liber Ecclesiasticus 48, 1)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina