Encontrados 68 resultados para: mors Agag
ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi (Liber Ecclesiasticus 15, 18)
tabitudo enim et mors inminet in mandatis (Liber Ecclesiasticus 28, 7)
mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa (Liber Ecclesiasticus 28, 25)
melior est mors quam vita amara et requies æterna quam languor perseverans (Liber Ecclesiasticus 30, 17)
quid defraudat vitam mors (Liber Ecclesiasticus 31, 34)
verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua (Liber Ecclesiasticus 37, 21)
a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
ignis grando famis et mors omnia hæc ad vindictam creata sunt (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
ad hæc mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella (Liber Ecclesiasticus 40, 9)
o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis (Liber Ecclesiasticus 41, 1)
o mors bonum est judicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus (Liber Ecclesiasticus 41, 3)
quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam (Liber Isaiae 38, 18)