Encontrados 201 resultados para: mane
vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane (Evangelium secundum Marcum 13, 35)
et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Jesum duxerunt et tradiderunt Pilato (Evangelium secundum Marcum 15, 1)
et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto jam sole (Evangelium secundum Marcum 16, 2)
surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariæ Magdalenæ de qua ejecerat septem dæmonia (Evangelium secundum Marcum 16, 9)
et cœgerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est jam dies et intravit cum illis (Evangelium secundum Lucam 24, 29)
adducunt ergo Jesum a Cajapha in prætorium erat autem mane et ipsi non introjerunt in prætorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha (Evangelium secundum Ioannem 18, 28)
una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebræ essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento (Evangelium secundum Ioannem 20, 1)
mane autem jam facto stetit Jesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est (Evangelium secundum Ioannem 21, 4)
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Jesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam (Actus Apostolorum 28, 23)