Encontrados 398 resultados para: in tempore
mulier alligata est quanto tempore vir ejus vivit quod si dormierit vir ejus liberata est cui vult nubat tantum in Domino (Epistula I ad Corinthios 7, 39)
ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis (Epistula II ad Corinthios 6, 2)
in præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum ut fiat æqualitas sicut scriptum est (Epistula II ad Corinthios 8, 14)
dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium (Epistula ad Galatas 4, 1)
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes (Epistula ad Galatas 6, 9)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis (Epistula ad Ephesios 6, 18)
et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 6)
et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus (Epistula ad Hebraeos 12, 10)
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo (Epistula I Petri 1, 5)
et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini (Epistula I Petri 1, 17)
humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis (Epistula I Petri 5, 6)