Encontrados 25 resultados para: debitum remissionem
sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ ipse est enim jobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam (Liber Leviticus 25, 10)
septimo anno facies remissionem (Liber Deuteronomii 15, 1)
et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti (Liber I Maccabaeorum 13, 34)
et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animæ quem habebat (Liber Sapientiae 15, 8)
declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine (Liber Ecclesiasticus 4, 8)
misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)
ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)
tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)
et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 34)
hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 28)
fuit Johannes in deserto baptizans et prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum (Evangelium secundum Marcum 1, 4)
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in æternum sed reus erit æterni delicti (Evangelium secundum Marcum 3, 29)