Encontrados 140 resultados para: consilium
meum est consilium et æquitas mea prudentia mea est fortitudo (Liber Proverbiorum 8, 14)
dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur (Liber Proverbiorum 15, 22)
audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis (Liber Proverbiorum 19, 20)
sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud (Liber Proverbiorum 20, 5)
non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum (Liber Proverbiorum 21, 30)
quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus (Liber Sapientiae 9, 13)
audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum (Liber Ecclesiasticus 6, 24)
cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quæ ipsis placent (Liber Ecclesiasticus 8, 20)
coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet (Liber Ecclesiasticus 8, 21)
creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos (Liber Ecclesiasticus 17, 5)
scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitæ permanet (Liber Ecclesiasticus 21, 16)
a mari enim abundavit cogitatio ejus et consilium illius abysso magna (Liber Ecclesiasticus 24, 39)